- QUARTODECIMANI seu PASCHAITAE
- QUARTODECIMANI seu PASCHAITAEdicti saeculô 2. ex Christianis illi, qui iUdaeorum consuetudinem secuti, decimâ quartâ Lunâ Pascha celebrârunt: quod cum prius saltem charitatem laederet, in haeresin postea versum est, a Blasto, Valentini discipulo et Montanistis, qui ex fictitia revelatione sui Paracleti, dictitabant, non posse salvâ conscientiâ aliô die Pascha celebrari, quam 14. Et quidem Ecclesia, praesertim Orientalis, exemplô Iohannis Apostoli, primum eôdem more usa fuit. In Occidentali vero Pius Episcopus Roman. ne quidquam sibi cum Iudaeis, gente tunc ob crebras rebelliones Romanis exosa, commune esse videretur, sancivit A. C. 157. ut Pascha, non die 14. mensis, i. e. in proximo plenilunio post Aequinoctium vernum, sed die Dominicâ celebretur; cui instituto Successores eius adeo tenaciter inhaeserunt, ut Victor A. C. 196. omnes quartam decimam Lunam observantes, excommunicaret, acriter ob id obiurgatusab Irenaeo Lugdunensi, Polycrate Ephesino, aliisque Episcopis, Euseb. Hist. Eccl. l. 5. c. 23. et seqq. Hoc dissidium tandem sustulit Concilium Nicenum, A. C. 325. per sequentes Canones. 1. Vigesimus primus Martii, habeatur pro die Aequinoctii. 2. Plenilunium in 21. Martii incidens, vel proxime sequens, habeatur pro Plenilunio Paschali. 3. Dies Dominica hoc sequens, sit dies Paschalis. 4. Sed si Plenilunium in ipsam Do minicam, vel Sabbatum antecedens incidat, transferatur Pascha in Dominicam octiduo sequentem, ne unquam cum Christicidis concurramus. Idem de vita Constant. l. 3. Theodoretus, Hist. Eccles. l. 1. c. 9. Victorin. in prolegom. Tempus igitur legitimum Alexandrinus postea Episcopus, ceteris quotannis indicabat, aut ipsi per Aureum numerum 19. Ann. inquirebant: donec Dionysius Abbas, A. C. 532. Terminos Paschales condidit. Beda derat. temp. c. 45. et de 6. aetat. mundi ad An. 4480. ut et de aequin. verno. Vide insuper Tertullian. de Praescript. Epiphan. haer. 50. Augustin. haer. 29. Baron. A. c. 173. 180. 198. etc. item Petr. Megerlinum Mathem. Basil. Disp. de Chronologiae princ. et Computo Eccles. Addo saltem, quod Graecis Τεςςαρεσκαιδεκατῖται: Acta Pilati corrupisse, unde multum auctoritatis fideique deperdiderint, legimus apud Ioann. Lud. Ruel. Histor. Concil. Tom. I. p. 692. Vide supra ubi de Pilati Actis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.